Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 152
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/152/ erubescunt. Plerosque enim, quo sunt doctiores

literatioresque, eo magis Epicuream

insectari vitam videmus, quod nullius

sane religionis argumentum est.

 

 

EXERCITATIO XXVII

Epicuream sententiam confutat ex ipsius

fundamentis.

 

Perabsurda quidem sententia, errorum

omnium absurdissimorum sentina.

Nam quid est dicere Deum esse et non cunctis

maxime hominibus providere, nisi ignem

esse et non calefacere, cum aliud non sit Deus

quam cuncta providens, cunctis prospiciens

fovensque movensque atque supercilio gubernans?

Secundo: Si Deus est, infinitae est potentiae,

ubique igitur sit necesse est, cumque caecus

non sit neque surdus, παντ’εφορα και παντ’

επακουει Omnia videt et inaudit; non igitur

in umbra et otio aetatem transmittit, ut

Epicurei somniabant.

Tertio: Epicureorum Deus est summe beatus,

summe igitur operatur. Consecutio probatur

hoc modo: Beatitudo dicitur summum

bonum, quod sua natura est communicativum;

id autem esse nequit sine operatione:

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES